Iunónis fámula et núntia
Iris fuit,
quamvis óperam
aliquándo Iovi, ceterísque Diis
naváret.
De Marte addo,
illum
Gradívum appellári sólitum,
quando saeviébat;
"grádior" enim próprie
de milítibus in áciem procurréntibus
dícitur:
Quirínum vero,
cum tranquíllus et mitis erat,
sumpto nómine
a Sabíno vocábulo,
Curis, seu Quiris,
quod hastam signíficat.
Id nóminis
Rómulo quoque, Martis fílio,
tribútum est.
Sálii, Martis sacerdótes,
urbem obíbant saltándo,
et clýpeos sacros,
quibus nomen "ancília,"
circumferéndo.
(image)
TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment