Cýbeles festa
Megalésia vocabántur;
sacerdótes dicebántur
"Galli,"
a Gallo, Phrýgiae flúvio,
cuius aqua epóta,
in rábiem versi
lacerábant se cultris,
caput rotábant,
et advérsis fróntibus
inter se velut arietábant:
unde illis étiam
"Corybántes" nomen fuit.
Tondébant iídem
comam
in prióri cápitis parte,
stola muliébri erant indúti;
Iovem
in Creta ínsula alúerant;
quas ob causas
"Curétes"
páriter dictos volunt.
Dénique reperiúntur appelláti saepe
"Dáctyli," "Idaéi" -
Dáctyli quidem
(quae vox Graeca
dígitos signíficat),
quia decem,
quot in mánibus dígiti,
erant:
vel quod,
instar digitórum,
quibus manus ambae utúntur,
Divae praesto essent
ad omne sacrórum obséquium;
Idaéi vero,
quia Idam, Phrýgiae montem,
incolébant.
Sacra Cýbeles celebrábant
incónditis clamóribus,
fístulis, tíbiis ac týmpanis
percrepántibus.
Romae
a féminis fiébant éadem
in templo ac loco secréto,
quod
"Opértum" nuncupábant,
exclúsis viris.
(image)
TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment