March 20, 2011

3.1 Iupiter et Gigantes




Iúpiter,
Satúrni et Cýbeles fílius,
postquam patrem egísset
in fugam,
regnum mundi
cum frátribus ita divísit,
ut caelum sibi vindicáret,
aquas Neptúno,
ínferos Plutóni
regéndos permítteret.
Non diu
tranquíllum regnum hábuit;
Tellus enim, Titáni uxor,
dolens
fílios suos Titánas
a Iove interféctos,
Gigántes procreávit,
mole viribúsque spectándos;
qui,
congéstis in cúmulum móntibus,
Iovem
caelo detrúdere
aggréssi sunt;
sed,
fulmínibus deiécti
et suis obtríti móntibus,
poenas Iovi dedére.
Vocáti ab illo
in belli et perículi partem
Dii,
cum se ímparem unum
tot hóstibus créderet,
sic Gigántum conspéctu
perterrefácti sunt,
ut omnes
in Aegýptum fúgerint,
íbique
sub váriis animántium formis
latúerint.
Hinc factum
ut béluas Aegýptii cólerent
pro numínibus.
Bacchus tamen,
spécie leónis indútus,
rem
strénue aliquantísper gessit,
hortánte Iove
et
"Évohe" id est "Euge, fili"
ingeminánte.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment