March 27, 2011

12.9 Silentium Deus




In Deórum étiam númerum
referebántur
Nox et Somnus, sive Mórpheus.
Ex utróque génitus
Momus
ludo iocísque praesidébat.
Pósita quoque templa
visebántur
váriis scélerum monstris et morbis,
ut Invídiae, Fraudi, Calúmniae,
Discórdiae, Furóri, Febri, Pavóri,
Paupertáti, Necessitáti, Tempestáti.
Illud paulo réctius,
quod
eósdem honóres
tribúerent virtútibus,
Fídei scílicet,
Iustítiae sive Astraéae, Pietáti,
Pudicítiae, Concórdiae, Veritáti,
Salúti, Libertáti, Paci;
demum Siléntio,
cuius praeses
apud Aegýptios
erat Harpócrates,
apud Graecos, Sigálion:
utérque pingebátur
cum dígito iúdice labris admóto,
quasi siléntium indícens.
Harpócrati
sacra erat arbor perséa,
quod
eius fólia, linguae,
fructus autem cordis spéciem
prae se ferant.
Ab iísdem Aegýptiis
Angerónia
siléntii dea praeses habebátur;
eiúsque simulácrum
ore obligáto et obsignáto prostábat.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment