April 3, 2011

31. Salamis I




Dum haec gerúntur,
Atheniénses
ad ínsulam Salamína fugérunt.
Xerxes
celériter Athénas conténdit,
sed urbem vácuam répperit.
Ínterim
barbarórum naves
non procul Salamíne constitérunt.
Postrídie bárbari
Graecórum classem
úndique circumvenérunt.
Graecis
erant naves
círciter quadringéntae.
Hóstibus autem
ámplius mille et ducéntae
naves erant.
Una tamen res
Graecis fuit salúti.
Propter angústias freti,
multitúdo návium
impediménto fuit.
Naves ígitur Persárum
órdines serváre non póterant.
Pugnátum est ab utrísque
diu atque ácriter.
Sed tandem
Persae
in omnes partes fúgere
coepérunt.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment