April 3, 2011

27. Xerxes et Graeci I




Graeci
in pugna Marathónia
Persas vicérunt.
Tum Daréus, rex Persárum,
magno dolóre exársit.
Bellum ígitur
Atheniénsibus
íterum inférre constítuit.
Daréus autem
non multo post
mórtuus est.
Post eius mortem
Xerxes fílius
regno succéssit.
Hic
quinto anno regni
máximis cum cópiis proficíscitur.
Pons in Hellespónto
návibus iunctis
factus est.
Mox omnes cópiae
Hellespóntum transíre coepérunt.
Septem dies noctésque
mílites
pontem transgrediúntur.
Tum demum
Xerxes novíssimus
in Európam transit.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment