Post hunc
Sérvius Túllius
suscépit impérium,
natus ex nóbili fémina,
captíva tamen et fámula.
Ille
in domo Tarquíni Prisci
institútus est,
in qua dicunt
omen mirum accidísse.
Flammae spécies
púeri in somno iacéntis caput
compléxa est.
Ubi hoc vidit
Tánaquil, Tarquíni uxor,
summam
eius dignitátem fore
intelléxit.
Is,
postquam adolévit,
et fortíssimus et sapientíssimus
fuit.
In proélio quodam,
in quo
rex Tarquínius
contra Sabínos conflíxit,
quod
mílites
non satis audácter dimicavérunt,
raptum signum
in hostes misit.
Cuius recipiéndi grátia
Románi
acérrime pugnavérunt,
et signum et victóriam
rettulérunt.
(image: Tanaquil)
TEXT SOURCE: First Latin Reader, by Edward Chickering (1917). Vocabulary List in back of book (and it is an analytical type of vocabulary listing). In addition, this book does have macrons.
No comments:
Post a Comment