March 6, 2011

19. Androclus III




"Sed postquam introgréssus
leo
vidit me procul delitescéntem,
mitis ac mansuétus accéssit;
ac sublátum pedem osténdit mihi
ac porréxit,
quasi opis peténdae grátia.
Ibi ego
stirpem ingéntem
vestígio pedis eius haeréntem
revélli
atque detérsi cruórem.
Ille tunc
mea ópera levátus,
pede in mánibus meis pósito,
recúbuit et quiévit.
Atque ex eo die
triénnium totum
ego et leo
in eódem specu
eodémque victu víximus.
Nam ferárum,
quae venabátur,
membra opimióra
ad specum mihi suggerébat.
Sed ubi me
vitae illíus ferínae
iam pertaésum est,
leóne in venátum profécto,
relíqui specum
et, a milítibus visus,
ad dóminum sum dedúctus.
Is
me statim
dandum ad béstias curávit."
Haec Ápion dixísse Ándroclum tradit
atque ideo,
cunctis peténtibus,
dimíssum et poena solútum.
"Póstea," inquit,
"videbámus Ándroclum et leónem,
loro ténui revínctum,
urbe tota circum tabérnas ire."


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment