March 6, 2011

16. Filius Croesi Mutus




Fílius Croesi regis,
cum iam per aetátem fari posset,
infans erat,
et cum iam multum adolevísset,
item nihil fari quibat.
Mutus ádeo et elínguis
diu hábitus est.
Cum vero
in patrem eius,
hostis, gládio edúcto, inváderet,
regem esse ignórans,
didúxit adoléscens os,
clamáre nitens,
eóque nisu atque ímpetu
nodum linguae rupit
planéque et articuláte elocútus est,
"Noli patrem Croesum occídere."
Tum
et hostis gládium redúxit,
et rex vita donátus est,
et adoléscens
loqui prorsum deínceps incépit.
Sed et quidam Sámius athléta,
cum ántea non loquens fuísset,
ob símilem dícitur causam
loqui coepísse.
Nam cum
in sacro certámine
sortítio inter ipsos et adversários
non bona fide fíeret,
repénte in eum,
qui id faciébat,
sese vidére, quid fáceret,
magna voce inclamávit.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment