March 17, 2011

1.2 Saturni Aetas Aurea




Satúrnus,
vínculis liberátus,
cum
in fatis esse cognovísset futúrum,
ut
ab eódem Iove
regno spoliarétur,
ille
struxit insídias,
ac bellum étiam indíxit.
Iúpiter
debellátum patrem
caelo éxpulit.
Satúrnus,
amísso caelo,
in eam Itáliae partem,
ubi Roma
cóndita póstmodum est,
venit,
quae
Látium fuit appelláta,
quod
ibi latuísset.
Extórrem Deum
Ianus, Látii rex,
benígne accépit,
ac vicíssim
a Satúrno donátus est
insígni prudéntia,
cuius ope
memínerat praetérita,
futúra prospiciébat;
unde
biceps, seu bifrons, appellátur.
Eo regnánte,
mores óptimi artésque
viguérunt,
quae
illi aetáti
nomen aúreae fecérunt.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment