March 17, 2011

1.1 Saturnus et Titanus




Deórum antiquíssimus habebátur
Caelum.
Duo eius fílii
celebrántur a poétis:
Tempus, sive Satúrnus,
et Titánus.
Hic,
etsi prióre loco génitus foret,
eíque proínde
impérium orbis deberétur,
ius tamen suum
remísit concessítque Satúrno,
rogánte Vesta matre,
sed ea tamen lege,
ut Satúrnus
másculam prolem educáret
nullam.
His ita constitútis,
Satúrnus
mares statim éditos
devorábat,
invíta veheménter uxóre,
quae,
uno partu
Iovem et Iunónem eníxa,
solam Iunónem
osténdit Satúrno;
Iovem occultávit.
Sensit dolum
Titánus,
ac Satúrnum,
ácie victum,
in víncula coniécit.
Is
liberátus póstea fuit
per Iovem fílium suum,
a quo Titánes,
bellum
pro Titáno patre
redintegrántes,
fuére profligáti.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment