March 17, 2011

1.4 Ianus




Ianus,
de quo
próxime facta méntio est,
pingebátur cum clavi et virga.
Virgam gerébat,
quasi viárum praeses;
clavim,
quia
domórum iánuas et seras
invenísse credebátur:
ab eo
Ianuárius mensis
duxit nomen;
arae duódecim
eídem ponebántur,
pro número ménsium;
utque sunt
anni tempestátes quátuor,
ita quátuor ipsi frontes
aliquándo datae.
In ómnibus sacrifíciis
appellabátur primo loco,
quippe qui primus
aras et sacrórum ritus
instituísset.
Eius templum Romae
claudebátur, pace compósita;
patébat, flagránte bello.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment