May 5, 2011

59b. Diomedis Equi




Postquam
ex ínsula Creta
domum pervénit,
Hércules
ab Eurýstheo
in Thráciam missus est.
Ibi Diomédes quidam,
vir saevíssimus,
regnum obtinébat
et omnis
a fínibus suis prohibébat.
Hércules iussus erat
equos Diomédis rápere
et ad Eurýstheum dúcere.
Hi autem equi
hómines misérrimos devorábant
de quibus
rex
supplícium súmere cupiébat.
Hércules
ubi pervénit,
primum
equos a rege postulávit,
sed
rex eos dédere recusávit.
Deinde ille, ira commótus,
regem occídit
et corpus eius
equis trádidit.
Ítaque is,
qui
ántea multos necáverat,
ipse
eódem supplício necátus est.
Et equi,
nuper saevíssima animália,
postquam
dómini sui corpus devoravérunt,
mansuéti erant.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

59a. Taurus Cretensis




Tum Eurýstheus
iussit Hérculem
portáre vivum
ex ínsula Creta
taurum quendam saevíssimum.
Ille ígitur
navem conscéndit
(nam ventus erat idóneus)
atque statim solvit.
Postquam tríduum navigávit,
incólumis
ínsulae adpropinquávit.
Deinde,
postquam ómnia paráta sunt,
conténdit
ad eam regiónem
quam
taurus vexábat.
Mox taurum vidit
ac sine ullo metu
córnua eius corrípuit.
Tum
ingénti labóre
monstrum
ad navem traxit
atque
cum hac praeda
ex ínsula discéssit.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

58b. Aves Stymphalides




Post paucos dies
Hércules
ad óppidum Stymphálum
iter fecit;
nam Eurýstheus
iússerat eum
avis Stymphálides occídere.
Hae aves
rostra férrea habébant
et
hómines míseros devorábant.
Ille,
postquam ad locum pervénit,
lacum vidit
in quo
aves incolébant.
Nullo tamen modo
Hércules
ávibus adpropinquáre pótuit;
lacus enim
non ex aqua
sed e limo cónstitit.
Dénique autem
aves
de áliqua causa pertérritae
in auras volavérunt
et magna pars eárum
sagíttis Hérculis
occísa est.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.

58a. Hercules et Stabulum




Deinde Eurýstheus
Hérculi
hunc labórem multo graviórem
imperávit.
Augéas quidam,
qui
illo témpore
regnum Élidis obtinébat,
tria mília boum habébat.
Hi
ingénti stábulo continebántur.
Hoc stábulum,
quod
per trigínta annos
non purgátum erat,
Hércules
intra spátium uníus diéi
purgáre iussus est.
llle
negótium alácriter suscépit,
et primum
labóre gravíssimo
máximam fossam fodit
per quam
flúminis aquam
de móntibus
ad murum stábuli duxit.
Tum
partem parvam muri delévit
et aquam in stábulum immísit.
Hoc modo
finem óperis fecit
uno die facíllime.


TEXT SOURCE: Latin for Beginners, by Benjamin Leonard D'Ooge (1911), with a vocabulary list in the back.