March 12, 2011

48. Cicero Terentiae Scribit




Marcus Túllius Cícero
Teréntiae S.P.D.
(salútem plúrimam dicit)
Si tu et Túllia, lux nostra,
valétis,
ego et suavíssimus Cícero
valémus.
Prídie Idus Octóbres
Athénas venímus,
cum
sane advérsis ventis
usi essémus,
tardéque et incómmode
navigassémus.
De nave exeúntibus nobis
Acástus
cum lítteris praesto fuit.
Accépi tuas lítteras,
quibus intelléxi
te veréri
ne superióres
mihi rédditae non essent.
Omnes sunt rédditae,
diligentissimíque
a te perscrípta sunt ómnia,
idque
mihi gratíssimum fuit.
Neque sum admirátus
hanc epístolam,
quam Acástus áttulit,
brevem fuísse.
Iam enim
me ipsum expéctas,
sive nos ipsos.
Etsi
in quam rempúblicam veniámus,
intélligo.
Cognóvi enim
ex multórum amicórum lítteris,
ad arma rem spectáre,
ut mihi cum vénero
dissimuláre non líceat
quid séntiam.
Sed quóniam
subeúnda fortúna est,
eo cítius dábimus óperam
ut veniámus,
quo facílius
de tota re deliberémus.
Curáte ut valeátis.

(image: Mulier Romana)

TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment