March 12, 2011

55. Vesuvius V




Tum vero
amícus quidam
ácrius et instántius.
"Si avúnculus," inquit, "tuus
vivit,
vult esse vos salvos:
si périit,
supérstites vóluit:
proínde
quid cessátis evádere?"
Respóndimus nos,
de eius salúte incértos,
nostrae nolle consúlere.
Non morátus ultra,
próripit se
effusóque cursu perículo
aufértur.
Nec multo post
nubes atra et horrénda
descéndere in terras,
operíre mária.
Tum mater
oráre, hortári,
ut fúgerem,
posse enim iúvenem;
se
et annis et córpore gravem
bene moritúram,
si mihi
causa mortis non fuísset.
Ego contra
salvum me, nisi una,
non futúrum:
deinde,
manum eius ampléxus,
áddere gradum cogo.
Paret aegre,
incusátque se
quod me morétur.
Respício,
densa calígo
tergis imminébat.
"Deflectámus," inquam,
"dum vidémus,
ne comitántium turba
in tenébris obterámur."
Vix consederámus
et nox íncidit.
Audíres
ululátus feminárum,
clamóres virórum.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment