March 12, 2011

54. Vesuvius IIII




Ínterim
ego et mater
Miséni manebámus.
Profécto avúnculo,
ipse
réliquum tempus
stúdiis impéndi.
Mox bálneum, cena,
somnus inquiétus et brevis.
Praecésserat
per multos dies
tremor terrae.
Illa vero
nocte ita inváluit,
ut non movéri
ómnia
sed verti crederéntur.
Irrúmpit in cubículum meum
mater;
surgébam.
Resídimus in área domus
quae
mare
a tectis
módico spátio dividébat.
Posco librum Titi Lívii
et quasi per ótium lego.
Hora diéi prima
excédere óppido visum est.
Séquitur vulgus attónitum.
Egréssi tecta
consístimus.
Multa ibi miránda,
multas formídines pátimur.
Nam vehícula,
quae prodúci iusserámus,
quamquam in planíssimo campo
in contrárias partes agebántur,
ac ne lapídibus quidem fulta
in eódem vestígio quiescébant.
Praetérea
mare
in se resorbéri
et tremóre terrae quasi repélli
videbámus.
Certe procésserat litus
múltaque animália maris
siccis arénis detinébat.


TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.

No comments:

Post a Comment