March 26, 2011

10.4. Aeolus et Maris Monstra




Nec praetereúndus
inter Deos maris
Aéolus est,
ventórum árbiter.
Eius régia et ventórum carcer,
prope Sicíliam,
in Aeóliis ínsulis collocátur.
In angústo freto,
quod
Sicíliam ab Itália séparat,
monstra duo marína
ponúntur a poétis,
Scylla nempe et Charýbdis.
In eódem freto Sículo
degébant Sirénes
quae
suavitáte cantus pelléctos
vectóres
in brévia syrtésque perducébant.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment