Cybele
dicta quoque "Vesta" reperítur,
vulgo tamen
Vesta
Satúrni mater, non coniunx,
pónitur.
Ítaque
duas áliqui Vestas constítuunt:
unam
Caeli cóniugem et matrem Satúrni;
álteram iuniórem et Satúrni uxórem.
Seniórem
eámdem esse
cum Cýbele ac Tellúre
censent.
Pingebátur illa
sedens, quia terra stat,
suis libráta pondéribus;
týmpanum gerébat manu,
quia terra
ventos in sinu cóntinet,
qui erúmpunt inde cum fragóre;
áderant circum béluae;
curru vehebátur,
quem
trahébant leónes;
caput
flóribus plantísque,
saépius coróna
e túrribus et murórum pinnis
confláta,
cingebátur.
(image)
TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment