March 26, 2011

10.3. Proteus et Glaucus




Océani páriter fílius
erat Próteus, Neptúni pastor,
qui
phocas eius regébat,
a Latínis dictus
Vertúmnus,
quia
in omnes formas
sese vertébat.
Inter maris númina
censebántur étiam
Glaucus, Ino,
eiúsque fílius Melicérta.
Glaucus
quo pacto deus eváserit
éxplicant poétae.
Ino
coniunx erat Athamántis,
Thebárum regis.
Hunc iráta
Iuno
egit in fúrias,
quibus ille agitátus
necem uxóri machinátus est.
Furéntem
Ino fúgiens,
in mare se deiécit,
cum fílio Melicérta.
Utrúmque miserátus
Neptúnus
Deos maris esse
iussit,
et Inónem Leucótheam,
Melicártam vero Palaémonem
dixit.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment