March 27, 2011

11.4 Plutonis Nomina




Plutónis nómina tria
prae céteris
erant illústria:
Orcus dicebátur,
a Graeca voce
quae
signíficat iusiurándum;
Urgus, vel Úragus,
quod
omnes urgéret
in intéritum;
Fébruus,
ab antíquo verbo fébruo,
quod signíficat purgo, lustro;
quia
in funébribus caeremóniis
multae lustratiónes et purgatiónes
adhibebántur.
Praecípua quaedam sacra
Plutóni fiébant,
dicta
ob eámdem causam
Fébrua,
unde étiam fluxit
nomen Februárii mensis,
quo
haec sacrifícia peragebántur.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment