Mercúrius
palaéstrae et eloquéntiae laude
florébat;
ac saepe pingebátur
cum aúreis caténis
ex ore defluéntibus,
quibus
audiéntes devinciébat.
Hinc Hermes
apud Graecos appellátus est.
Eius státuae
apud Romános
in tríviis et cómpitis,
ut iter osténderent,
locabántur,
erántque
mánibus captae ac pédibus,
et Hermae vocabántur.
Iídem Románi
solébant
Mercúrii ac Minérvae státuas
iúngere,
et eídem quasi trunco impónere;
Hermathénas vocitábant:
item
Cupídinis ac Mercúrii,
et Hermerótes dicebántur.
(image: Hermathena, Naples Museum)
TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment