March 14, 2011

23. Hannibal in Italiam




Pervenit
Ex his exercítibus,
unum
in Áfricam misit,
álterum
cum Hasdrúbale fratre
in Hispánia relíquit;
tértium
in Itáliam secum duxit.
Montes Pyrenaéos tránsiit,
et cum íncolis
eius regiónis
conflíxit
atque superávit.
Ad Alpes
deinde progréssus est,
quae
Itáliam ab Gallis seiúngunt,
quas
nemo cum exércitu
umquam ántea transíerat.
Montános
conántes prohibére tránsitum
multis proéliis concídit,
et itínera múniit,
ut iuménta militésque
progrederéntur incólumes.
Ítaque,
hac via cópiis tradúctis,
in Itáliam pervénit.


TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment