March 20, 2011

3.5 Iovis Nomina




Eiúsdem Iovis
vária sunt
apud scriptóres profános
nómina;
haec frequentióra:
Diéspiter vocátur,
quasi diéi pater;
Ferétrius,
vel quod hostes feríret,
vel quod in eius templum
ferréntur opíma spólia;
Stator
(ita est a Rómulo dictus),
quod
Romanórum
contra Sabínos pugnántium
fugam stíterat;
Xénius, sive Hospitális,
quia
gerébat hóspitum curam.
Véiovis et Védius,
tunc appellabátur,
cum rogabátur
ne quid inférret mali
et
inter sinístra noxiáque númina
censebátur;
factae voces istae sunt
ex interiectióne vae,
quae
mali óminis est,
et dúplici genitívo,
áltero Graeco, áltero Latíno,
Iovis scílicet et Dios.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment