Mox Graeci,
quorum classis
ad Artemísium erat,
dato signo
in bárbaros
ímpetum fecére.
Diu utrínque
exímia virtúte
pugnátum est.
Tandem
ancípiti Marte
pugnántes
íngruens nox dirémit:
Graeci quidem
ad Artemísium revérsi sunt:
bárbari vero Áphetas.
Mox coórta tempestáte
magnum númerum návium
bárbari amisérunt.
At,
quibus mandátum erat
ut
circum Euboéam
navigárent,
his
éadem nox
fuit multo atrócior.
Et tristis illis finis fuit;
vento enim abréptae
naves
in saxa illeisae sunt.
Ádeo ómnia effécit
Deus,
ut Persárum cópiae
aequáles fíerent
cópiis Graecórum.
(image: reconstruction of Greek trireme)
TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment