Deum
máxime Mercúrium colunt.
Huius sunt
plúrima simulácra;
hunc
ómnium inventórem ártium
ferunt,
hunc
viárum atque itínerum ducem,
hunc
ad quaestus pecúniae
mercaturásque
habére vim máximam
arbitrántur.
Post hunc
Apóllinem et Martem
et Iovem et Minérvam.
De his
eándem fere
quam réliquae gentes
habent opiniónem:
Apóllinem
morbos depéllere,
Minérvam
óperum atque artificiórum
inítia trádere,
Iovem
impérium caeléstium tenére,
Martem
bella régere.
Huic,
cum
proélio dimicáre
constituérunt,
ea
quae bello céperint
plerúmque dévovent;
cum superavérunt,
animália capta ímmolant,
réliquas res
in unum locum cónferunt.
Multis in civitátibus
harum rerum
exstrúctos túmulos
locis consecrátis
conspicári licet,
neque saepe áccidit
ut
neglécta quíspiam religióne
aut capta apud se occultáre
aut pósita tóllere
audéret;
gravíssimum ei rei supplícium
cum cruciátu
constitútum est.
(image: Mercury)
TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment