March 27, 2011

13.1. Sol et Luna




Cum primum
hómines,
abrépti cupiditátum aestu,
in gravióra flagítia prolápsi sunt,
tunc
oríginis suae et conditiónis oblíti
nova sibi númina fabricárunt.
Ac primo quidem
Solem et Lunam adoravére,
quia nihil formósius
obiiciebátur sénsibus,
quorum iudício
fere ómnia metiebántur:
deínde
homínibus ipsis
cultum
uni Deo débitum
adhibuérunt.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment