March 18, 2011

2.1 Cybele, Saturni Uxor




Cýbele, Satúrni uxor,
varia sortítur apud poétas nómina;
Dindyméne vocátur,
Berecýnthia et Idaéa,
a móntibus Phrýgiae
Díndymo, Ida, et Berecýntho,
ubi praecípue colebátur:
Magna Mater,
quia
Dii plúrimi maximíque
ex ea nati:
Ops, et Tellus,
quia,
ut Satúrnus caelo,
sic illa terrae praéerat
opémque mortálibus ferébat:
Rhea,
quia e terra fluunt ómnia
et gignúntur.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment