Románus inde exércitus
ex urbe edúctus
in ripa flúminis Álliae
castra pósuit.
Ibi
ímpetu a Gallis facto,
Románi pertérriti
fúgiunt,
et paene ad unum
trucidántur.
Tum praeter paucos,
qui
Capitólium tenébant,
et senióres a senátu,
cuncti cives
Roma fugérunt,
et Galli
urbem occupábant.
Senatóres autem,
qui manébant,
togis praetéxtis indúti
in foro
sellis curúlibus consedére.
Quos tranquílle sedéntes
dum bárbari
ádmodum mirántur,
unus e Gallis
barbam longam
Papírii cuiúsdam
manu léniter palpat.
Quod aegre ferens
Papírius
caput Galli báculo ferit:
statímque
a bárbaro interfícitur.
Deinde
réliqui étiam necáti sunt,
et, tectis incénsis,
Capitólium
erat in manu Gallórum.
(image: Brennus, commander of the Gauls)
TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment