March 15, 2011

28g. Bos Cretae




Bovem
mirae magnitúdinis
et exímiae formae
e mari emísit
Poseídon.
Hunc sacrificáre
Minos, Cretae rex,
iussus erat;
captus autem
bovis spécie,
álium
eius vice
sacrificávit.
Poseídon vero
irátus,
bovem in furórem egit.
Tum bos
per totam ínsulam
magnam hóminum stragem
edébat
et ópera agréstia corrumpébat.
Hunc tandem captum
Hércules
ad Eurýstheum portávit.


TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment