March 20, 2011

3.4 Iuppiter et Fratres Eius




Iovem
non unum
in Creta regnásse
doctórum opínio est:
ómnium celebérrimum
Abráhamo súpparem
Eusébius facit.
Patrem spoliávit regno,
quod ita cum suis frátribus,
Neptúno et Plutóne,
divísit,
ut ipsi
regiónes ad ortum sitae,
Plutóni
occídua pars ínsulae,
Neptúno
marítimi tractus obvénerint.
Hinc
Iúpiter caeli,
Neptúnus maris,
Pluto inferórum
rex numénque dictus est.
Iovis nómine
apud Poétas
aer ut plúrimum significátur,
sive caelum:
ut nómine Iunónis,
quae Iovis coniúnx,
terra;
quia e caelo terráque
ómnia gignúntur.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment