Praeter illíus nómina,
vocabátur étiam Dionýsius,
sive Dionýsus,
a Iove, ipsíus patre,
et ab urbe Nusa,
ubi regnávit;
vel a Nýseis nymphis,
a quibus educátus est.
Apud Latínos
vulgo Liber dicebátur,
quia ébrio libérius nihil,
nihil ab omni cura solútius:
huic nómini
respóndet Graecum Lyaéus.
Hinc eius festa
vocabántur apud Graecos Dionýsia;
apud Latínos vero Liberália,
sive Bacchanália.
(image)
TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment