March 15, 2011

28h. Diomedes et Equae Eius




Diomédes, Bístonum rex,
equas
carne hóminum pascébat.
Hércules vero
equas clam ábstulit
et ad mare duxit.
Hic autem
Bístones
eum adórti sunt.
Diu pugnátum est.
Devíctis tandem Bistónibus,
Hércules
regem interfécit
et corpus equábus dedit.
Tum revérsus est incólumis,
equas secum ducens.
Hae vero
mansuefáctae sunt
carne dómini sui pastae.


TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment