March 27, 2011

12.4 Agrestes Dei




Pales invocabátur
a pastóribus;
eadem ac Cýbele esse
putabátur.
Eius festa
Palília celebrabántur
Apríli exeúnte.
Faunus quoque
Pici, Latinórum regis, fílius,
in agréstium deórum númerum
veniébat,
quia
multa docúerat hómines,
ad agricultúrae usum spectántia.
Pomóna frúctuum;
Flora, seu Chloris, florum
gerébat curam.
Ludi eius in honórem celebráti
vocabántur Florália,
et tuba indicebántur.
Praetérea
suum
síngulis fóntibus, flúviis,
dómibus, homínibus,
deum assignábant.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment