Haec cívitas
longe
plúrimum totíus Gálliae
equitátu valet,
magnásque habet cópias péditum,
Rhenúmque,
ut supra demonstrávimus,
tangit.
In ea civitáte
duo
de principátu
inter se contendébant,
Indutiómarus et Cingétorix.
Ex quibus
alter,
simul atque
de Caésaris legionúmque advéntu
cógnitum est,
ad eum venit;
se suósque omnes
in offício futúros
neque
ab amicítia pópuli Románi
defectúros
confirmávit,
quaeque
in Tréviris gereréntur
osténdit.
At Indutiómarus
equitátum peditatúmque cógere,
iísque,
qui
per aetátem
in armis esse non póterant,
in silvam Arduénnam ábditis,
quae
ingénti magnitúdine
per médios fines Trevirórum
a flúmine Rheno
ad inítium Remórum pértinet,
bellum paráre
instítuit.
Sed posteáquam
nonnúlli príncipes
ex ea civitáte
et familiaritáte Cingetórigis
addúcti
et
advéntu nostri exércitus
pertérriti
ad Caésarem venérunt,
et
de suis privátim rebus
ab eo pétere coepérunt,
quóniam
civitáti consúlere non possent,
Indutiómarus,
véritus
ne ab ómnibus desererétur,
legátos ad Caésarem mittit:
Sese idcírco
ab suis discédere
atque ad eum veníre
noluísse,
quo facílius
civitátem in offício continéret,
ne
omnis nobilitátis discéssu plebs
propter imprudéntiam laberétur.
Ítaque
esse civitátem in sua potetstáte,
seque,
si Caesar permítteret,
ad eum
in castra ventúrum,
suas civitatísque fortúnas
eius fídei permissúrum.
(image)
TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment