March 26, 2011

5.11 Memnon




E Títhono
génuit Auróra
Mémnonem,
qui
Príamo suppétias,
in Troiáno bello,
tulit.
Ab Achílle interféctus,
a matre
diutúrnis lácrimis,
quae rorem effecére,
deplorátus est,
et ex eius rogo
natae sunt aves
dictae Memnónides.
Illi
státuam Aegýptii posúerant,
quae,
solis oriéntis
primóribus rádiis icta,
sonum
canórae voci símilem
édere iactabátur.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment