March 26, 2011

8.2. Mercurii Nomina




Quia
Deórum miníster et núntius
erat Mercúrius,
índitum illi quoque fuit
Camílli nomen,
quo nómine
púeros,
ac sacrificiórum praesértim adminístros,
antíqui
vocáre consuéverant.
Mercúrii nomen
invénit ex mércibus,
et mercatúra, cui praéerat.
Álterum Mercúrii munus erat
ánimas mortuórum
ad ínferos dedúcere,
ex iísque,
cum res ferébat,
revocáre:
tértium,
fures adiuváre.


TEXT SOURCE: Epitome of Greek and Roman Mythology, by John Seely Hart (1853), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment