March 14, 2011

26. Marathon




Ácie ita ordináta,
cum,
caesis hóstiis,
secúnda ómina
nuntiáta essent,
Atheniénses
dato signo
pugnae cursu
in hostes contendérunt.
Tum vero Persae,
ubi cursu
advérsus se
irruéntes hostes vidérunt,
ad excipiéndos illos
se paravérunt.
Aiébant enim
"fúrere Atheniénses
et in perníciem cúrrere,
qui tam pauci essent
neque equitátum
neque sagittários habérent."
At Atheniénses,
cum manus conseruíssent,
pugnam commisére
memorátu dignam.
Primi enim ómnium Graecórum
in Persas ímpetum fácere
ausi sunt,
et primi sustinuérunt
Médicam vestem aspícere;
cum
ante illum diem
vel nomen Medórum
Graecis horrórem incussísset.
In média ácie
vicérunt bárbari;
qui
hac parte victóres,
perrúpta ácie,
fugiéntes persecúti sunt.
At in utróque cornu
penes
Atheniénses et Plataeénses
victória stetit.
Et hi quidem,
omíssis bárbaris
quos in fugam vérterant,
illos aggréssi sunt
qui
médiam áciem perrúperant,
et
de his quoque
victóriam reportárunt.
Tunc vero
in fugam effúsos
Persas persecúti sunt,
donec
ad mare deláti,
ipsas naves adórti sunt.

(image: Persian ships at Marathon beachhead)

TEXT SOURCE: Selections from Latin Authors for Sight-Reading, by Everett Titsworth Tomlinson (1886). This book does not have a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment