Ridébis,
et licet rídeas.
Ego ille,
quem nosti,
apros tres
et quidem pulchérrimos
cepi.
Ipse? inquis.
Ipse:
non tamen
ut omníno
ab inértia mea et quiéte
discéderem.
Ad rétia sedébam.
Erant in próximo,
non venábulum aut láncea,
sed stilus et pugilláres.
Meditábar áliquid
et enotábam,
ut si manus vácuas,
plenas tamen ceras
reportárem.
Non est
quod contémnas
hoc studéndi genus.
Mirum est
ut ánimus
motu córporis
excitétur.
Iam úndique
silvae et solitúdo,
ipsúmque illud siléntium
quod venatióni datur,
magna cogitatiónis incitaménta
sunt.
Proínde,
cum venábere,
licébit,
auctóre me,
étiam pugilláres feras.
Experiéris
non Diánam magis
móntibus
quam Minérvam inerráre.
Vale.
(amícus respóndet)
Cúpio
praecéptis tuis parére;
sed aprórum tanta penúria est,
ut Minérvam et Diánam
páriter cólere non possem.
Ítaque Minérvae tantum
serviéndum est. Vale.
(image)
TEXT SOURCE: Excerpta Facilia, a Second Latin Translation Book , by H.R Heatley and H.N. Kingdon (1883). Vocabulary List in back of book.
No comments:
Post a Comment