Primo
fílii maesti
patrem sepelivérunt.
Deinde
thesaúrum in vínea quaerunt.
Totum ígitur solum víneae
fódiunt.
Frustra tamen
hunc labórem fáciunt.
Nullum enim thesaúrum
invéniunt.
Sed intérea
terram bene colunt.
Próximo anno
vites
multas uvas ferunt.
Hinc fílii
multum pecúniae cápiunt.
Deinde fílii
verba patris intéllegunt.
Nihil enim
sine labóre
mortálibus datur.
(image)
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment