April 24, 2011

45. Leo et Asinus et Vulpes




Leo et ásinus et vulpes
in silva venabántur.
Magnam praedam cápiunt.
Tum cenam fácere volunt.
Ásinus autem
praedam dívidit.
Primo
sibi magnam partem capit.
Statim leo,
irátus,
ásinum dilániat.
Tum vulpes
praedam dívidit.
Ille autem
fere ómnia leóni dat.
Mínimam partem sibi servat.
Tum leo inquit:
"Amíce,
aequam partitiónem fecísti."
"Eheu," vulpes respóndet,
"ex fato ásini
sápiens esse disco."

Leo, Asinus et Vulpes, Socii - Osius

Click here for a SLIDESHOW of all the Osius Aesop images.

TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment