April 24, 2011

41. Artifex Peritus




Olim ártifex erat
peritíssimus.
Ómnia enim imitári póterat.
Ei nauta
vestem et pannum fert.
"Fac mihi," inquit,
"ex hoc panno
vestem huic símilem."
Vestis autem
ántiqua et lácera fuit.
Ítaque ártifex
vestem fecit.
Deinde
eam cultro scindit.
Tum
vestem ad nautam tulit.
Simul inquit,
"Hic est
vestis tua nova.
Eam véteri símilem feci."
Tum nauta
máxime irátus est,
sed
artíficem culpáre non póterat.
Díxerat enim,
"Vestem mihi fac véteri símilem."


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment