Iúvenis quondam
flumen transíre volébat.
Tum
anum, in ripa sedéntem,
vidit.
Illa autem clamábat:
"Quis
me trans flumen portábit?"
Iúvenis
primo
hoc fácere nolébat,
sed póstea
anum in tergum suum tollit.
Tum flumen aegre transit,
anus enim
magno póndere erat.
Tandem
in ripa ulterióre
anum depónit.
Ipse autem, fessus,
in saxo sedet.
Deinde
anum spectat.
Illa tamen
magna et pulchra visa est.
Postrémo
haec verba dixit:
"Ego
sum Hera, regína deárum.
Magnum erit
tuum praémium.
Me enim
sine spe praémii
fovísti."
(image)
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment