April 3, 2011

40. Latrones et Viator




Duo latrónes
aliquándo
viatórem quemdam
in itínere aggréssi sunt.
Viátor
diu ac fórtiter se deféndit,
sed tandem superátus est.
Latrónes deinde
eum spoliáre coepérunt.
Ex his
alter quoque inquit,
"Hic
se fortíssime deféndit;
sine dúbio
multum pecúniae
eius in lóculis est."
Sed
unum denárium modo
inveníre póterant.
Latrónes
magnópere attóniti sunt.
Alter autem inquit:
"Unum modo denárium habet;
si sólidus
in lóculis fuísset,
nos ambo
iam mórtui essémus."

(image: solidus coin)

TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment