Núntius quidam
ad ducem exércitus Románi
missus erat.
Dum autem iter facit,
ille
ab hóstibus vulnerátus est.
E conspéctu tamen hóstium
fúgere póterat.
Tandem
vulnéribus conféctus
humi cécidit.
Neque tum ímmemor offícii fuit.
Véritus enim
hóstium áditum,
scriptum
in vúlnere suo celávit.
Póstero autem die
ab amícis repértus est.
Vires celériter deficiébant,
sed chartam
in vúlnere celátam
monstráre póterat.
Nec multo post
mórtuus est.
Deinde dux
hunc fortem virum
in summo honóre habéri
iussit.
Praetérea
monuméntum aedificávit
in quo
haec verba sculpta erat:
HIC IACET VIR
FORTIS ET STRÉNUUS.
DUM OFFÍCIO FUNGI CONÁTUR,
AB HÓSTIBUS OCCÍSUS EST.
(image)
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment