April 2, 2011

7. Canis et Amici Eius I




Canis
domum dómini sui
diligénter custodiébat.
Lupus et vulpes
ad eum noctu venérunt.
Tum duo latrónes
huic ita dixérunt,
"O care amíce,
nos
cognáti tui sumus.
Tecum ígitur
amíci esse vólumus."
Canis autem
natúram amicórum novórum
ignorábat.
Ítaque hos
ad cenam próxima nocte invitávit.
Mane tamen
dóminus
duas gallínas reperíre non potest.
Mox duo amíci
íterum ad fundum venérunt.
Nunc autem
canis fidélis
eos ad portam comitátur.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment