April 3, 2011

12. Anseres Romani I




Galli olim
cum Románis
bellum gerébant.
Hostes autem
Romános bis iam vícerant.
Hoc témpore
Galli
arcem Romae obsidébant.
Utérque exércitus
dira fame laborábat.
Tandem
fames vix sustinéri póterat.
Ánseres tamen,
Iunóni sacros,
édere nolébant.
Tum Galli
e castris suis proficiscúntur.
Siléntio noctis
in summum saxum evádunt.
Omnes custódes arcis
dormiébant.
Canes quoque
Gallos adveniéntes
non sensérunt.
Iam Capitólium
in magno perículo fuit.

(image: Brennus, dux Gallorum)

TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment