April 2, 2011

8. Canis et Amici Eius II




Tum vulpes
ánserem pulchrum rapit.
Lupus quoque
agnam téneram occídit.
Tandem canis
natúram amicórum cognóvit.
Statim
magno cum latrátu
in lupum
ímpetum facit.
Intérea dóminus
sónitum audit.
Statim
ad locum celériter currit.
Tum
vulpem verberáre coepit.
Postrémo
et vulpes et lupus
occísi sunt.
Sed canis
hoc praecéptum dídicit.
Necésse est
amícos suos bene cognóscere.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment