Senátus
pacem cum Poenis fácere nolébat.
Ítaque Régulus ipse
Cartháginem rédiit.
Nec multo post
ómnibus supplíciis
exstínctus est.
Poeni enim
iam ante
ánimo inimíco
in eum fúerant.
Nunc autem
multo grávius dolóre exarsérunt.
Primo ígitur
in atris et profúndis tenébris
clausus est.
Póstea
solem diu spectáre
cógitur.
Somno quoque prohíbitus est
atque ita vita privátus est.
Hoc póstea
Romae cógnitum est.
Tum Románi
nobilíssimos captívos
eísdem supplíciis occidérunt.
(image)
TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.
No comments:
Post a Comment