April 3, 2011

21. Regulus I




Régulus, consul Romanórum,
Poenos
naváli proélio vicit.
Tum
primus Romanórum ducum
classem in Áfricam traiécit.
Ibi res mirábilis
in castris Réguli accídit.
Consul
castra sua
apud flumen magnum hábuit.
Tum serpens
ingénti magnitúdine
e latébris venit.
Hic serpens
Romános statim vexáre coepit.
Románi
novo génere pugnae
térriti sunt.
Monstrum
telis frustra repéllere conántur.
Deinde eum
ballístis et catapúltis oppugnáre
coéperant.
Tandem serpens
saxis grándibus occísus est.
Córium autem
pedes centum et vigínti
longum erat.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment