April 24, 2011

46. Ursus et Vulpes I




Ursus quondam
vulpi óbviam venit,
quae
nonnúllos pisces
in ore suo portábat.
"Unde hos tulísti?"
rogávit ursus.
"Dómine mi,"
respóndit vulpes,
"ego
iam multas horas piscor
et hos cepi."
Deinde ursus étiam
piscári díscere vóluit
et vulpem rogávit
quómodo
hoc fácere posset.
"Age vero,"
inquit vulpes,
"illud
haudquáquam diffícile est factu.
Necésse est
ad gláciem ire
et ibi cavum fódere,
ubi caudam tuam
in aquam demíttas.
Necésse est
ibi manére
quámdiu póteris.
Ne caudam tuam móveris,
si quid dolóris sénseris.
Tum enim
pisces mordére coepérunt.


TEXT SOURCE: Scalae Primae: A First Latin Reader, by J. G. Spencer (1908), with a vocabulary list in the back.

No comments:

Post a Comment